

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 10: Versus 46
Et veniunt Jericho.[HIER.]Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, praeparatio est coelestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant.Et proficiscente eo.[BEDA.]Quia ascendente ad coelos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit.Bartimaeus caecus.[HIER.]Caecitas Judaeorum quae illustrabitur in fine in adventu Eliae et Enoch.